monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 8 > bsbClm6343.38 > sectio 11 > Ezechiel, 18 > csg457.92 > sectio 19 > sectio 3 > sectio 14 > sectio 5 > sectio 25 > csg68.398 > sectio 5 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 1, 28, 12
Vers. 6. Et comminuet eas tanquam vitulum Libani, et dilectum sicut filios unicornuorum. Et hic quoque versus ad Spiritum virtutis pertinet. Vitulos autem Libani sacrificiis frequenter antiquitas offerebat, qui propter luxuriam dulcium herbarum pingues erant admodum et decori. Eos mavult mundanis summitatibus comparare, quae sic comminuendae sunt, tanquam illi qui sacrificiis videbantur offerri. Nam et ipsi sunt victima, dum conversi Christo Domino nitidis mentibus offeruntur. Sed ne sibi homines duram legem quererentur impositam, etiam dilectum Filium Dei dicit esse moriturum: de quo scriptum est: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui . Propter incarnationem enim factus est sicut filius unicornuorum, id est Iudaeorum singulariter se extollentium. Sive unicornes appellati sunt Iudaei, quia unum tantum videntur accipere Testamentum. Sic ergo Christum dicit carne moriturum, sicut et filios Iudaeorum, qui inaestimabili pietate conditionem nostram in morte suscepit, ut nobis de sua immortalitate praestaret.